SABA vel SEBA

SABA vel SEBA
SABA, vel SEBA
Ex Scriptura, inquit, Bochart. ὁ μέγας, l. 2. Phaleg. c. 25. scimus 4. esse populos Seba nomine, quia totidem gentium conditores huius nominis recenset Moses. Primum Chusi filium. Secundum nepotem ex Rhegmâ, Gen. c. 10. v. 7. Tertium filium Ioctan, Gen. c. 10. v. 28. Quartum denique filium Iocktan, Gen. c. 25. v. 2. Primi nomen per
samech, reliquorum per shin scribitur. E primis tribus nati populi commerciis, et ex quarto latrociniis dediti. Primus et secundus e Chami stirpe, tertius et quartus e semi posteris. Primus, secundus, et quartus mari Persico, tertius Arabico propior fuit. Inde est quod Sabaeos sciribit Plin. l. 6. c. 28. ad utrumque mare habitare: Sabaei, inquit, propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. Nam quatuor hi populi, quantumlibet diversi, sub uno tamen Sabaeorum nomine continentur. Nos ex Viro magno loc. cit. c. 26. singulis propriam sedem assignabimus, et primum de Sabaeis filiis Ioctan. Cum autem de his agitur, eorum quoque nomen non caret homonymiâ. Saepe enim sacri scriptores, et post Agatharchidem, loc. iam citandô, Diodor. l. 17. et Artemidorus apud Strab. l. 16. atque alii veterum Sabaeorum nomine, quatuor illos populos complectuntur, qui arabiae πέζαν occupaverunt, Minaeos nempe, Catabanos, et Chatramotas. Hîc vero agimus de Sabaeis proprie dictis, quorum pater fuit Seba, vel Saba fil. Ioctan. De his Eratosthenes, qui primus veterum Sabaeos distinguit a reliquis Arabiae odoratae gentibus: Ε᾿χόμενοι δὲ τούτων Σαβαῖοι. Μητρόπολις δ᾿ αὐτῶν Μαριάβα. Locum inspicienti apparebit, his verbis poni Sabaeos ad mare Rubrum inter Minaeos et Catabanos, qui arabici sinûs fauces occupant. Dionysius Periegetes:
———— ———— Γαῖα
Χατραμὶς ενναίει κατεναντία Περςίδος αἴης.
Αὐτὰρ Ε᾿ρυθραίης πλευρὸν ναίουςι θαλάςςης,
Μινναῖςι τε Σάβαι τε, καὶ ἀγχίγυοι Καταβηνοί.
Sabaeorum metropolis Sabo, vel Sabas, Agatharchides, c. 50. Τὸ δὲ τῶ Σαβαίων ἄςτυ τοῦ παντὸς ἔθνους προςηγορίαν δηλοῦν ἐπ᾿ ὄρους ἐςτὶν οὑ μεγάλου, πολὺ κάλλιςτον τῶ κατὰ τὴν Α᾿ραβίαν, ὅ καλεῖται Σαβάς, In Diodoro autem, quem palam est Agatharchidem sequi, melius legitur Σαβα. Verba sic habent: Τοῦ δε ἔθνους τούτου μητρόπολις ἐςτιν, ἥν καλοῦςι Σάβα, ἐπ᾿ ὄρους ᾠκιςμένη. Ita Philostorgius, l. 3. Felicem Arabiam, in qua Sabaei, tradit καθήκειν ἐπὶ τὸν ἐξώτατον ὠκεανὸν, ἧς μητρόπολις ἡ Σάβα. Et cum Theophrastus aromata gigni scribit περί τε Σάβα καὶ Α᾿δράμυτα, intelligit Saba Sabaeorum metropolin, et regionem ei cognominem. Saba Ptolemaeo est Σαβὴ, Stephano Σαβαὶ, et Σάβω. Σαβαὶ, inquit, πόλις μεγάλη, πληςίον τῆς Ε᾿ρυθρᾶς θαλάςςης, καὶ φρούριον, Idem alibi: Σάβω, πόλις μεγάλη, πέραν τῆς Ε᾿ρυθρᾶς θαλάςςης, οἱ πολῖται Σαβαῖοι. Eiusdem urbis aliud est nomen ab isto plane diversum Mariaba. Eratosthenes de Sabaeis: Μητρόπολις δ᾿ αὐτῶν Μαριάβα. Artemidorus: Η῾ δὲ πόλις τῶ Σαβαίων, ἡ Μαριάβα, κεοῖται μὲν ἐπ᾿ ὄρους εὐδένδιου. Nomen Mariabae, Plin. l. 6. c. 28. Dominus omnium interpretatur, nempe a verbo rabba, quod dominari significat formatur nomen Marab pro loco vel tempore dominationis. Tres metropoles in Arabia humus nominis enumerat Plin. loc. cit. Ceterum Saba Graecorum alii mysterium explicant, ut in Plinio habetur, l. 12. c. 14. alii ridicule deducunt, ἀπὸ τοῦ ςέβειν, eo quod in cultu Deorum praecipuus thuris usus est. Hesychius multo verius Σαβὰ, αἰχμαλωςία. Nam Ebraice Gap desc: Hebrew Chaldaice et Syriace Gap desc: Hebrew, et Arabice Gap desc: Hebrew est captivum ducere. Tamen Saba refert Bochartus, loc. cit. potius ad Arabicum Gap desc: Hebrew, quod eminere significat. Id enim in Sabaeos apprime quadrat, sive situm respicias urbis metropoleos, quae fuit in monte sita, ut supra ostendimus, sive staturam corporum incolarum, de quibus Agatharchides: Τὰ ςώματά ἐςτι τῶ κατοικούντων ἀξιολογώτερα. Praeterea si mores hominum spectes, Geographus Arabs ita describit, clim. 2. part. 6. Fastu, iactantiâ, et superbiâ reliquos populos superabant. Denique dignitate etiam et numerô, et potentiâ videntur ceteris praecelluisse. In Agatharchide: τὸ τῶ Σαβαίων γένος μέγιςτον τῶ κατὰ τὴν Α᾿ραβίαν, καὶ παντοίας κύριον εὐδαιμονίας. In Strabone, loc. cit. Η῾ τῶ Σαβαίων εὐδαιμονεςτάτη μεγίςτου ἔθνους. In Diodoro Sic. l. 4. Sabaei sunt πολυανθρωπότατοι τῶ Α᾿ραβικῶν ἐθνῶν. Divitiae Sabaeorum partim balsamô, et casiâ constant. et myrrhâ, et ture, et cinnamomô, et palmâ et calamô odoratis, et ceteris id genus tantâ ubertate, ut in igne quottidianô non aliud lignum adhibeant, quam ex casiâ et cinnamomo.
Plin. l. 12. c. 17. Non alia ligni genera in usu sunt, quam odorata: cibosque Sabaei coquunt thuris ligno, alii myrrhae. Unde Virg. l. 1. Georg. v. 57
———— Molles sua tura Sabaei
Et rursum, l. 2. Georg. v. 117.
———— Solis est thurea virga Sabaeis.
Val Flacc. l. 6. v. 138.
———— Thuriferos, felicia regna, Sabaeos.
De Regina Seba, vel Saba, vide Bochart. l. 2. c. 26. De Seba, vel Saba filio Rhegma, vide cundem, Phaleg. l. 4. c. 7. Sabaei, inquit, ex stirpe Chusi, ubi locorum sedes fixierint, conabimur hîc aperire. Sabaeos dicit Pomponius, l. 3. c. 8. Arabiae Felicis tenere partem ostio maris Persici proximam et Carmanis. Et in illo ipso ostio Carmanis proximo recenset Arrian. in Peripl. ὄρη μέγιςτα λεγόμενα Σαβὼ, tamquam a Saba. Ptol. scribit Asabo, et Marcianm. Pasabo. Sed utrobique manent vestigia nominis Sabae. Hos Sabaeos, ut putem patrem habuisse Sabam Rhegmae filium ac Dedanis fratrem, sacit locurum vicinia. Nam urbs Dedan, hodie Daden proxime abest ab illo freto, et prope Dedan erat Rhegma. Eosdem verisimile est per freti angustias traiecisse in vicinam Carmaniam, in qua Sabin urbem describit Ptol. et Plin. l. 6. c. 23. Sabin fluv. Dionys. Perieg. Sabas populos vicinos Pasargadis. Sic enim ille: v. 1069.
Πρῶτα Σάβαι, μετὰ τοὺς δὲ Παςαργάδαι.
De altero Seba filio Chus, ac de Seba Abrahami nepote, vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 8. et. 9. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • List of numbers in various languages — The following tables list the names and symbols for the numbers 0 through 10 in various languages and scripts of the world. Where possible, each language s native writing system is used, along with transliterations in Latin script and other… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”